Caveat emptor est brocardus Latinus cuius vis est: quis rem emit eam statim examinare debuit. Nam secundum aliquas leges praecipue antiquas emptor non potest postea de rei vitia lamentari. Antiquissimum emptionis pactum Sumericum.

Brocardicum est iuris axioma, formula quae regulam iuris breviter exponit. Vocabulum deducitur a Burchardo, episcopo Wormatiense, qui saeculo XI Decretum, iuris canonici collectionem, componit. Ambulatoria est voluntas testantis usque ad vitae supremum exitum. Constat ad salutem civium inventas esse leges.

Graviore culpa, gravior poena. Lex specialis derogat generali. Ne procedat iudex ex officio. Nemo tenetur edere contra se. Non esse et non probari paria sunt. Quod nullum est nullum producit effectum. Sententia debet esse conformis libello.

Si impossibilis condicio obligationibus adiiciatur, nihil valet stipulatio. Tempus regit actum. Vigilantibus non dormientibus iura succurrunt.